CAMISATUS

CAMISATUS
CAMISATUS
Clericus est, cui cura erat infundendi aquam calidam in calicem, post consecrationem, ritu Graecorum, a quibus κωδωνοφόρος appellatur. Vide Curopalatam, laudatum Macro.
Graeci namque praeter aquam, quam ponunt in calice, in Eucharistiae principio, quaque denotati volunt aquam ex latere Christi manantem; infundunt etiam post consecrationem aliquas guttas aquae calidae ante communionem, ut signisicent, quod etiam in corpore Christi iam mortui remanserit Divinitatis calor, sen, ut labtis admotis et sanguini communicates sic afficiamur, quasi e vivisico illo latere biberemus, quae verba sunt Simonis Thessalonic. Hôc proin officiô qui fungebatur, dicebatur Camisatus, forre a Camisia, h. e. alba seu superpellicio. Citrinus a Novar. Sacr. Elect. l. 5. c. 8. Camisatus ferendis ab altari carbonibus et sacris lebetibus calefaciendie occupatus est, ut tllic more solitô aqua fervens tempestive sacris calicibus infundatur, apud eund. Macrum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • AQUARII — Haeretici quidam, sic dicti, quod solam aquam afferebant in Calice Sacramenti. Cael. Rhodig. l. 18. c. 40. Cyprian. Ep. 63. Epiphan. haer. 46. Augustin. haer. 64. Baron. A. C. 257. n. 5. Hos imitati sunt saeculô 2. etiam sideles non pauci, qui,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”